Filosofía en español 
Filosofía en español

< Seminario Pontificio de Comillas >

Nuevo Breve en que se aprueban algunas modificaciones de las Bases de erección y fundación del Seminario Pontificio de Comillas

7 de julio de 1891


LEO PP. XIII AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Seminarium Sancti Antonii Patavini, in Dioecesi Santanderiensi a pientissimo viro Antonio López et López, Marchione de Comillas inchoatum, et a filio eius Claudio paternae pietatis haerede feliciter absolutum, non minimae Nobis curae est, utpote opus laetos religioni et Ecclesiae fructus, Deo adiuvante, allaturum. Quapropter anno proximo superiori per similes litteras Nostras die XVI Decembris datas, laudata conditorum pietate, Seminarii patrocinium ac bonorum dominium, quod ultro tradebatur, libenter suscepimus, et quas ad illius disciplinam firmioremque stabilitatem dilectus filius Marchio de Comillas leges per Venerabiles Fratres Archiepiscopum Burgensem et Episcopum Santanderiensem subscribendas curaverat, Apostolica autoritate Nostra sanximus. Verum cum paulo post magni interesse Seminarii incolumitatis visum sit, si de iis institutis quae dilectus filius Marchio de Comillas decreverat, et Nobis approbanda detulerat, non nihil immutaretur, et nunc ea ipsa quae commutanda censuit a Nobis confirmari et rata haberi desideret, Nos cum id peropportune fiat, et Seminarii supra dicti rationibus bene vertat, libenter hisce optatis obsecundandum censuimus. Itaque ex iam probatis legibus Seminarii Santanderiensis, has partes seu capita volumus emendari...

  1. Singulari indulgens amori, quo Pontificem Romanum, in terris Jesu Christi Vicarium, conditor prosequitur, et rem facere optans consentaneam cum universali fini quem Seminarium prae se fert, tum maxime alumnorum varietati, qui ex Hispania hispanisque Americae Dioecesibus aceurrent, hoc suum institutum in tutelam tradit et Patrocinium Romani Pontificis, et Successorum Eius, qui patroni iura et munia perpetuo exercebunt per Excellentissimum Dominum Nuntium Apostolicum, qui Pontificia legatione in Hispania fungetur.

  2. Eo animi sensu et rationibus permotus, quae in superiori capite exponuntur Excmus. Marchio de Comillas Apostolicae Sedi dono dat pleno proprietatis et dominii iure quae describuntur. Aedificium et praedia descripta nulli alii usui aut fini addici poterunt, quam ut in illo et per illa constituatur et maneat Seminarium ad gratuitam in eo alumnorum educationem prout in primo capite expressimus. Huius autem regendi et alumnos docendi munus erit perpetuo penes Patres Societatis Jesu, qui tantum bona ac proventus administrabunt et impendent in propositum instituti finem. At vero si forte Seminarium, alumnorum deficiente numero, rite progredi vel propter inopiam eosdem sustentare nequeat, tunc Patribus Societatis Jesu licebit aedificium ad alium finem sive litterarium, sive religiosum instituti sui proprium destinare, re prius cum Summo Pontifice communicata, et oblatis patrono pecuniis quae supersint. Praeterea si forsan, vi illata maiori, supra dicti Reverendi Patres commissum sibi munus obire non valeant, et alumni dimittendi sint, exsistens pecuniae summa, cumulatis reditibus aucta, alendis gratis pluribus alumnis impendetur, cum in posterum, redeuntibus ipsis, denuo Seminarium constitui rite poterit.

  3. Tot Patres Societatis Jesu Seminario suppeditentur, quot ad alumnos instituendos requirantur; easque tradant disciplinas, quibus opus est, ut in Tridentinis Seminariis academici tituli obtineri possint. Eadem de causa alios Sacerdotes iuventutis instituendae studiosos adsciscere poterunt, dummodo opportunum id duxerint, quos decenti stipendio Seminarium donabit: ipsi vero Reverendi Patres pro laboribus mercedem nullan exigent, praeter alimenta honestasque vestes iis tribuenda, qui sese alumnis quoquo modo impendant: quae omnia et sumptus ad itinera eadem causa suscipienda ex Seminarii aerario depromentur.

  4. Si forte evenerit ut Apostolica Sedes in totum vel ex aliqua parte privetur dominio bonorum, quae iuxta caput IV ad fundationis finem assequendum eidem sunt attributa, sive id ex lege fiat, aut iudicum sententia aut decreto gubernii, actuque quovis publicae potestatis, aut alia quacumque de causa, sive etiam ipsa Sedes Apostolica praedictorum bonorum dominium retinere noluerit; tunc aedium proprietas cum fundis et reliquis subsidiis a fundatore donatis revertatur ad eumdem fundatorem vel ad legitimum eiusdem haeredem vel descendentem ab haerede a fundatore vocato, qui titulo Marchionis de Comillas decoretur: si vero ii subsistere desierint, revertatur proprietas ad illum haeredem, qui praedictum titulum, si exsisteret, in re gessisset, quando Sancta Sede illa proprietate exspoliata fuit. Si quis ex vocatis per hanc reversionis clausulam iure sibi per eam delato uti nequiverit, aut noluerit, eidem in hoc iure substituantur haeredes eius. Enim vero tam isti quam illi, obsequentes ante omnia iussui et consiliis Romani Pontificis, aedificio, praediis, aliisque quae cum iis censentur, eam destinationem assignent, quae fundationis fini proxime accedat, iuxta articulum XXXIX Codicis civilis, commendantes Reverendis Patribus e Societate Jesu, ut directe curent bona addici ad novum finem, qui praestitutis obtinendus erat. Huius modi tamen bonorum destinatio ad tempus tantummodo vim habebit adeoque tunc esse desinet, cum ad effectum adduci queat proprius fundationis finis; qua propter congruenter praescriptis Capitis IV in ea bonorum temporaria destinatione statuenda cavere oportebit, ne ipsa vel suapte natura aut ex adiunctis eius executioni inhaerentibus omnino praepediat, vel difficilem reddat instaurationem Seminarii, quale per hoc instrumentum constituitur.»

Quae cum ita sint, Nos leges Seminarii Sancti Antonii Patavini Dioecesis Santanderiensis ex parte hac ratione mutatas motu proprio, certa scientia et matura deliberatione Nostra in omnibus ratas habemus, probamus et sancimus, et inviolabiliter servari volumus: cetera vero, quae in supra dictis litteris Nostris vel concessimus vel probavimus, omnino volumus immutata atque integra permanere. Non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque. Haec statuimus decernentes has litteras Nostras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat, et in posterum spectare poterit, in omnibus plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscunque Iudices ordinarios et delegatos indicari et definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die septima Julii MDCCCXCI, Pontificatus Nostri anno decimoquarto.

M. CARD. LEDÓCHOWSKI.

{Se sigue el texto ofrecido por Camilo María Abad S. J., El Seminario Pontificio de Comillas, Madrid 1928, Apéndice II, págs. 288-290.}