Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses ad Doctoris lauream in S. Theologia promerendam

Ex Theologia morali


82. In statu naturae lapsae gaudet homo libertate indifferentiae ad bonum et ad malum morale; quae quidem libertas necessaria est ad merendum et demerendum in eodem statu.

83. Ad actum humanum licitum requiritur dictamen conscientiae praevium, verum ac certum de eius honestate; sufficit autem veritas subiectiva, et certitudo moralis practica excludens formidinem prudentem de peccato formali.

*84. Ubi non possit haberi dictamem huiusmodi directum, ad efformandum illud per principia reflexa, licet sequit opinionem vere ac solide probabilem faventem libertati, relicta contraria, etiam probabiliori, si agatur de solo licito vel illicito.

85. Iustum in conductione operum stipendium non tantum ex libera conventione, verum etiam ex praestiti laboris natura et operarii aequa sustentatione dimetiri debet. Quaestiones de salario familiari exponantur et discutiantur.