Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Institutiones canonicae


1. Institutiones: notio earumdem. Discrimen scholam Institutionum inter et scholam Textus. Ius: eiusdem notio nominalis et realis. Ius Ecclesiasticum: eiusdem notio et divisio ex origine, materia, ambitu, forma, tempore et effectu.

De Iure publico Ecclesiae

2. Societas perfecta habet potestatem exigendi in suo ordine a sociis omnia et sola media necessaria ad finem suum; ergo et habet potestatem legiferam, iudiciariam et coactivam.

3. Si societates perfectae, formaliter tantum distinctae, in statu concordiae sint, neutra debet aliam impedire: inferior vero tenetur superiori servire, etiam positive, ad omnimodam exigentiam finis superioris. Superior vero tenetur adiuvare inferiorem, nunquam ad exigentiam societatis ordine inferioris, sed tantum ad exigentiam proprii finis, ab ipsa superiori dumtaxat aestimandam.

4. Inter duas societates perfectas, formaliter tantum distinctas, una est societas superior quae ius habet ferendi iudicium circa exsistentiam extensionemque conflictus: hoc autem exsistente, et ipsa debet praevalere, posthabito etiam maximo discrimine societatis inferioris.

5. Inter duas societates, materialiter tantum distinctas, in statu concordiae exsistentes non adest nisi negativum officium iuridicum: si autem in statu conflictus pergant, neutra est alteri immolanda, sed ex aequo res dividenda aut compensanda inter ipsas.

6. Nunc vero: Ecclesia est societas iure divino perfecta, finem habens superiorem fine societatis civilis.

7. Sic est instituta Ecclesia, ut non modo democratica, verum etiam aristocratica constitutio reiicienda sit et monarchica statuenda.

8. Ergo: Ecclesia, suam auctoritativam potestatem exercens, Statum ipsum habet sibi subiectum, directe in rebus spiritualibus, indirecte in materialibus; nedum ministerialis sit ac dependens a quocumque placet sive regio sive populari.

Historia fontium cognoscendi

9. Fontes Iuris Ecclesiastici: notio et divisio. Fontium exsistendi iuris ecclesiastici brevis enumeratio. Fontium cognoscendi divisio ex materia, ambitu, auctoritate et chronologia.

10. Ius Antiquum. Collectiones Dyonisii Exigui, Hispana, Pseudo-Isidori.

11. Ius Novum. Decretum Gratiani. Quinque compilationes antiquae. Decretales Gregorii IX. Liber Sextus, Clementinae, Extravagantes.

12. Ius Novissimum. Decreta C. Tridentini. Novus Codex: necessarius ad vitandam et legum multitudinem et aliquarum inutilitatem, deficientiam, incertam vel nullam vigentiam, confusionem, immo et incongruentiam; efflagitatus ab universa Ecclesia; digestus iussu Pii X, ope Commissionis pontificiae et totius Ecclesiae interventu; promulgatus tandem a Benedicto XV. –Praestantia N. Codicis ratione materiae et formae. –Generalis eiusdem divisio. –Norma Codicem explicandi.

Normae generalis N. Codicis

13. Cc. 1-7. Habitudo N. Codicis ad ius Orientalium, liturgicum, concordatum, privilegiarium et quaesitum, consuetudinarium, scriptum. Quid Sancta Sedes aut Sedes Apostolica.

De legibus ecclesiasticis

14. Legis notio et auctor. Forma actorum Pontificum: Constitutiones, Motus proprius, Bulla, Brevis, Litterae pontificiae, Vivae vocis oracula. Cc. 8-9. Legis institutio, promulgatio, personalitas aut territorialitas, vacatio.

15. Cc. 10-24. Legis obiectum, subiectum, urgentia, interpretatio, supplendae norma, cessatio. –Praeceptum.

De consuetudine

16. Cc. 25-30. Consuetudinis notio, auctor, conditiones in subiecto et facto, vis et cessatio.

De temporis suputatione

17. Cc. 31-35. Supputatio specialis. Supputationis communis elementa. Supputatio diversa diversis in casibus quoad horas, dies, menses et annos.

De rescriptis

18. Cc. 36-47. Rescripti notio, auctor, subiectum, validi et liciti conditiones tam a rescribente requisitae, quara in subiecto exigendae.

19. Cc. 48-62. Rescriptorum concursus, interpretatio, exsecutio et cessatio. Rescriptum habens privilegium aut dispensationem.

De privilegiis

20. Cc. 63-79. Privilegii notio et conditiones. Eiusdem et facultatum habilitualium acquisitio, interpretatio, usus, duratio et cessatio. Privilegium ore tenus a S. Sede obtentum.

De dispensationibus

21. Cc. 80-86. Dispensationis notio, auctor, validae et licitae dispensationis conditiones, interpretatio et cessatio.

De concordatis

22. Concordati nomina, descriptio, origo, auctor, obiectum, necessitas et utilitas natura, interpretatio et cessatio.

De Clericis in specie

23. Cc. 218-221. De Romano Pontifice. Eiusdem potestas, officium. Electionis subiectum activum et passivurn, forma et effectus. Romani Pontificiis iura et cessatio. Cc. 230-241. De Concilio Oecumenico. Huius notio, convocatio, celebratio, vis iuridica et cessatio.

24. Cc. 230-241. De Cardenalibus. Notio etymologica, historica et realis; dignitas, officium, species, numerus. Creationis auctor, subiectum passivum, sollemnitates adhiberi solitae, effectus. Cardinalium iura, obligationes, privilegia et cessatio.

25. Cc. 242-245. De Curia Romana. Eius notio, necessitas et structura. Disciplina et competentia Dicasteriorum Curiae Romanae. Cc. 246-257. De Sacris Congregationibus. Competentia singularis uniuscuiusque Congregationis. Cc. 258-259. De Tribunalibus Curiae Romanae. Eorum competentia. Cc. 260-364. De Officiis Curiae Romanae. Eorum competentia.