Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses ad Doctoris lauream in S. Theologia promerendam

Ex Theologia Scholastico-Dogmatica


De Deo Uno et Trino

18. In hominibus, qui expedito usu rationis gaudent, invincibilem de Dei existentia ignorantiam sive privativam sive positivam, diu saltem non dari, manifeste constat ex verbo Dei tam scripto quam ore tradito. Quare homines vere et proprie athei, sive negativi sive positivi absque culpa sua per longum saltem tempus non dantur.

*19. Dei existentia per ea quae facta sunt certo cognosci adeoque demonstrari etiam potest; quare ad hanc certam cognitionem comparandam divina revelatio ne per modum quidem conditionis absolute necessaria est.

20. Dantur autem varia argumenta a posteriori quibus de facto existentia Dei demonstratur.

21. Datur in Deo scientia proprie dicta, eaque perfectissima; quae ut obiectum primarium Deum ipsum habet, ut secundarium vero alia a Deo. Scientia hac omnes prorsus creaturas Deus distincte cognoscit, sive hae sint actu existentes sive possibiles, sive futurae tam necessariae quam liberae, nec solum quae absolute sed etiam quae conditionate futurae sunt.

22. Actiones vero liberas conditionate futuras non in suis decretis subiective absolutis et obiective conditionatis, sed independenter ab omni decreto absolute actuali in seipsis attingit infallibiliter Deus.

23. Deus voluntate antecedente, seria et sincera, vera ac propia vult salvos fieri, non tantum praedestinatos, sed omnes prorsus homines, tum adultos tum parvulos.

24. Deus ante quodvis peccatum praevisum, aut post praevisum originale ob illud praecise contractum, nullum hominem vel ad aeterna supplicia destinat, vel a gloria ut a beneficio indebito excludit, vel ad gloriam non eligere decernit; sed ad poenas aeternas reprobat, parvulos quidem ob peccatum originale, adultos autem ob actuale aut originale usque ad mortem perseverare praevisum.

*25. Quare praedestinationem formalem adultorum ad gloriam, ut ad coronam, non ante sed post praevisa merita supernaturalia absolute futura decernit Deus. Huic vero praedestinationi minime ostenduntur contraria quae scripta sunt Mat, 24, 22 ss.; Luc., 12, 32; Jo., 10, 26 ss.; Act., 13, 48; Ephes., I, 4; Sap., 4, 11-14 et Rom., cp. 9.

26. Mysterium Trinitatis non modo post Concilium Nicaenum, sed etiam ante illud, tribus primis Religionis nostrae saeculis in Ecclesia Catholica creditum esse, praeclarissima testimonia demonstrant.

*27. Nominatim vero, sive S. Scriptura maxime in Evangeliis et S. Pauli scriptis, sive clarissima Ecclesiae Christianae traditio saepe nos docent tum Patrem tum Filium tum Spiritum Sanctum esse vere et proprie Deum, Personas realiter inter se distinctas, et omnino consubstantiales.

De Deo Creatore

28. Exsistunt Angeli, substantiae scilicet intellectuales ac personales, Deo inferiores, ab hominibus distinctae eisque superiores, qui quidem spiritus puri ac proinde immortales dicendi sunt.

29. Angeli omnes aliquando fuerunt in via in statu gratiae sanctificantis; ex eis autem alii gloriam meriti sunt, alii vero ob peccatum superbiae a gratia exciderunt et damnati sunt.

30. Tum Angeli omnes tum mundus corporeus a Deo libere et in tempore creati sunt; animae quoque humanae a Deo per veram creationem procedunt.

31. Materia proxima, ex qua corpus Adami formatum est, non fuit ullus organismus vivens, sed limus terrae; e contra corpus Evae ex corpore Adami a Deo effectum est; ex his autem parentibus universum genus humanum originem traxit.

32. Primi parentes tum gratia sanctificante, tum donis integritatis, immortalitatis, inmunitatis a miseriis huius vitae necnon praeclara scientia ab omni errore libera a Deo donati sunt; haec autem dona naturae innocenti ex se indebita dici debent.

*33. Adam et Eva, praeceptum de non comedendo fructu vetito transgressi, in poenam privati sunt omnibus donis supernaturalibus; Adami autem peccatum non sibi soli nocuit sed in omnes homines ex eo naturaliter descendentes derivatum est, qui omnes, in eo vere peccaverunt.

34. Peccati originalis essentia nec in forma ulla substantiali mala, nec in concupiscentia aut eius reatu, nec in qualitate aliqua morbida, nec denique in externa praevaricationis Adae imputatione consistit; sed in statu moralis aversionis a Deo fine supernaturali, per peccatum Adami moraliter nostrum inductae.

De Deo Incarnato

35. Verbum caro factum est, non phantasticae, sed verae et realis naturae humanae assumptione; assumpsit autem naturam humanam sine humana personalitate, ita ut in Christo nonnisi una Verbi persona divina exsistat.

36. Natura vero divina et humana, Verbi incarnatione, minime in unam coaluere, sed utraque post unionem inconfusa, impermixta atque integra permansit. Quare in Christo duplex voluntas, duplexque volitio, divina et humana, agnoscenda est.

37. Humanitas Christi sancta est, et sanctitate substantiali Verbi, et gratiae habitualis sanctitate, moraliter infinita; ornata pariter fuit omnibus virtutibus infusis quae illi non repugnabant, tum omnibus Spiritus Sancti donis et gratiis gratis datis.

38. Fuit quoque absolute impeccabilis ratione sive visionis beatificae sive hypostaticae unionis; libertate tamen indifferentiae instructa circa actus moraliter honestos tam aequalis quam inaequalis perfectionis, ac singillatim in obeunda pro nobis morte.

De Virgine Maria, S. Joseph et culta Sanctorum

39. Virgo Maria, Mater Jesu, est vere et proprie Θεοτοκος, sive Dei Genitrix; dignitas vero divinae maternitatis, moraliter considerata, dignitatem filiationis adoptivae longe superat.

40. Eadem Virgo Maria, in primo instanti suae conceptionis, singulari Dei privilegio, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis fuit: ab omni quoque personali culpa et ab omnibus fomitis actibus perpetuo fuit exempta, immo ipsum peccati fomitem semper exstinctum habuit. Gloriosa eiusdem corpore et anima in caelum Assumptio sine ingenti temeritatis peccato in dubium vocari nequit.

41. S. Joseph, ex regia Davidis familia oriundus, vero excellentissimoque matrimonio sponsae suae Virgini Mariae devinctus est; virgo tamen perpetuo permansit. Tam eximia sanctitate et dignitate ornatus fuit, ut in his nullus inter omnes puras creaturas Virgini Deiparae propius accesserit. Quare Ecclesiae Catholicae Patronus iure constitutus est.

42. Sancti licite et magna utilitate a nobis coluntur duliae cultu et invocantur.

De Gratia Christi

*43. Ad omnes actus salutares, ac speciatim ad initium fidei et salutis, necessarium est physice et absolute auxilium aliquod gratiae actualis supernaturalis.

44. Gratia excitans inadeaquate et passive sumpta consistit in solis actibus inde liberatis intellectus et voluntatis a Deo supernaturaliter productis; sed adaequate spectata non distinguitur realiter a gratia adiuvante in actu primo et principiative considerata.

45. Datur in praesenti statu gratia vere et pure sufficiens, quae quidem sic dat plenam et relativam potestatem agendi, ut absque auxilio validiori sufficiat ad ipsum actum salutarem ponendum.

46. Gratia efficax nec absolute et physice nec relative et moraliter necessitans est; praeterea includit in ipso actu primo infallibilem connexionem affectivam, cognoscitivam et obiectivam cum consensu, ideoque rationem maioris beneficii quam gratia praecisive sufficiens.

*47. Eiusmodi efficacia connexionis non potest repeti ex ipsa natura intrinseca gratiae, sed ab extrinseco desumi debet. Ex omnibus ergo systematibus hucusque cognitis ad hanc efficaciam explicandam solus congruismus acceptandus videtur.

48. Gratia sanctificans est donum intrinsecum, physice permanens, realiter distinctum a Spiritu Sancto, qualitas denique animae inhaerens per modum habitus entitativi.

49. Justificatio impii importat veram remissionem peccati mortalis, seu sanctitatem, et internam animae renovationem seu iustitiam; haec autem duo sunt effectus formalis gratiae sanctificantis.

*50. Homo iustus et viator potest mereri sibi de condigno augmentum gratiae et gloriae, dummodo hace adsint requisita: a) ex parte operis, ut hoc sit liberum, honestum, supernaturale et non mere futuribile: b) ex parte Dei ut detur promissio.

De Virtutibus Infusis

51. In prima iustificatione simul cum gratia sanctificante infunduntur animae virtutes per se infusae cum theologicae, scilicet, fides, spes et caritas, tum morales, quarum praecipuae seu cardinales sunt prudentia, iustitia, fortitudo et temperantia.

*52. Fidei iustificantis actus est assensus intellectualis veritati revelatae libere praestitus propter Dei revelantis auctoritatem; cuius obiectum materiale, negative saltem et implicite credendum, est omnis et sola veritas revelata.

53. Actus fidei stricte sumptae, in reipsa positus, circa Deum ut exsistentem et remuneratorem supernaturalem est medium necessarium omnibus adultis ad iustificationem et salutem in praesenti providentia obtinendam.

54. Spei theologicae actus ex parte Dei est summe certus seu infrustrabilis et summe firmus seu excludens omnem formidinem; sed ex parte nostra et prout involvit absolutam exspectationem beatitudinis, seclusa speciali revelatione, nec summe certus est, nec summe firmus esse valet.

55. Primarium obiectum directum caritatis est Deus, secundarium nos ipsi et proximus, id est, creatura rationalis aeternae beatitudinis capax; obiectum autem formale est bonitas Dei absoluta.

De Sacramentis

56. Novae legis sacramenta sunt septem tantum; licet autem ratione excellentiae ac necessitatis non omnia paria inter se sint, omnia tamen immediate ab ipso Christo sunt instituta.

57. Constituuntur vero intrinsece rebus tamquam materia et verbis tamquam forma; ac ex opere operato non ponentibus obicem gratiam conferunt.

58. Ad valorem sacramenti in lege nova non requiritur ex parte ministri fides aut gratia sanctificans; at requiritur intentio etiam interna faciendi quod facit Ecclesia; intentio scilicet ponendi ritum ut sacrum et religiosum.

*59. Excepto casu martyrii, Baptismus aquae omnibus ad justificationem et salutem necessarius est necessitate medii, et quidem infantibus Baptismus realiter sumptus, adultis vero sufficere potest eius votum.

60. Confirmationis materia essentialis et adaequata ex chrismatione et ea impositione manus, quae in chrismatione fit, absolvitur; forma autem completa constituitur ex verbis unctionem chrismatis concomitantibus “signo te signo crucis”, &c., aut aliis aequivalentibus.

*61. Realis praesentia Christi in SS. Altaris sacramento, sive ex verbis promissionis, sive ex verbis institutionis Eucharistiae, invicte demonstratur; prout etiam ex veneranda Ecclesiae traditione.

62. Peracta consecratione, subtantia panis et vini non remanet in Eucharistia una cum corpore et sanguine D. N. jesu Christi. Vi autem verborum consecrationis fit conversio totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem Christi; quam quidem conversionem Ecclesia Catholica proprie transubstantiationem appellat.

63. Eucharistia per se non est instituta ad conferendam letalium peccatorum remissionem; fructus autem principalis huius sacramenti est 1.º) spiritualis animae nutritio per augmentum gratiae et caritatis, quibus homo magis ac magis Christo eiusque membris unitur; et quamtum est ex se 2.º) augere caritatis fervorem, 3.º) concupiscentiae ardorem minuere, 4.º) a venialibus liberare, 5.º) praeservare a letalibus, 6.º) atque ad vitam aeternam perducere.

*64. In Misa offertur Deo verum et proprium sacrificium. Quod non modo eucharisticum et latreuticum, sed etiam propitiatorium et impetratoritim pro vivis ac defunctis dicendum est.

63. Poenitentia salutaris, praeter mentis mutationem et novae vitae propositum, importat etiam ac maxime dolorem et detestationem de peccato commisso seu contritionem; quae quidem, si ex motivo perfectae caritatis concipiatur, et necessaria per se et sufficiens quoque dicenda est ad remissionem omnimn peccatorum mortalium extra sacramentum obtinendam.

*66. Datur in Ecclesia, ex Christi institutione, potestas remittendi peccata omnia post baptismum commissa: haec autem potestas exercetur per aliquem ritum sensibilem et iudicialem ab ipso Christo institutum, qui proinde est verum N. L. sacramentum a baptismo distinctum.

67. Elementa essentialia huius sacramenti sunt: a) ex parte poenitentis, contritio formalis saltem imperfecta, confessio per se materialiter integra per accidens formaliter integra, et satisfactio acceptata; b) ex parte ministri, absolutio a sacerdote ore tenus proferenda.

68. Sacramentum poenitentiae in re vel in voto susceptum, ex Christi institutione, est medium unicum ad remissionem peccatorum mortalium post baptismum commissorum obtinendam.

69. Extrema Unctio est verum N. L. sacramentum, cuius materia est inunctio aegroti oleo olivarum ab episcopo benedicto, forma autem verba: “Per istam sanctam unctionem indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti. Amen.”

70. Ordo active universim sumptus, ac nominatim presbyteratus, episcopatus inadeaquate inspectus et diaconatus, est verum N. L. sacramentum.

71. Materia essentialis pro tribus his ordinibus conferendis est sola manuum impositio, pro presbyteratu saltem secunda; forma vero oratio quam fundit minister ordinationis, qui solus est episcopus, dum manus super ordinandos imponit.

*72. Matrimonium a baptizatis initum est verum N. L. sacramentum, in quo ita identificantur ratio sacramenti et pacti coniugalis, ut non possit a baptizatis verus contractus matrimonialis iniri, quin simul sit sacramentum.

73. Post diluvium usque ad Christum licita fuit polygynia ex concessione divina; post Christum autem est absolute prohibita et irrita saltem iure positivo divino a Christo restituto et confirmato.

74. Matrimonium legitimum infidelium qua talium iure divino intrinsece et extrinsece indissolubile est; quod si alter coniugum baptismum suscipiat, alter vero nolit converti nec pacifice cohabitare, ex privilegio a Christo concesso dissolvi potest ad nutum partis conversae; dissolvitur autem de facto initis a converso aliis nuptiis.

75. Omne matrimonium ratum christianorum est intrinsece indissolubile, ita ut ne in casu quidem adulterii dissolvi possit a contrahentibus; si vero sit consummatum, ita fit intrinsece et extrinsece indissolubile, ut sola morte alterutrius coniugis dirimi possit.

76. Matrimonium ratum et non consummatum dissolvitur extrinsece per solemnem profesionem unius coniugum in religione approbata, et potest etiam ex causa gravi a Summo Pontifice dissolvi.

*77. Ecclesia hierarchica potestatem habet statuendi impedimenta, etiam dirimentia, matrimonii christiani, et quidem iure proprio et originario; principibus autem saecularibus talis potestas non competit, saltem independenter ab Ecclesia.

De Novissimis

78. In fine mundi resurgent omnes mortui.

79. Animae eorum qui in peccato mortali personali decedunt, mox in infernum descendunt, ubi poenis acerbissimis et aeternis cruciantur, diversis tamen iuxta diversa demerita damnatorum.

80. Animae eorum qui moriuntur in gratia, si nondum perfecte sunt purgatae, poenis acerbissimis in purgatorio pro peccatis suis satispatiuntur.

81. Iustorum animae, quibus nihil expiandum supersit, Deum intuitive vident et ex hac visione sunt beatae.