Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses ad Prolytae gradum in S. Theologia promerendum

Ex Theologia Scholastico-Dogmatica


De Deo Uno et Trino

1. Exsistentia Dei nequit invincibiliter ignorari ignorantia positiva; immo nec negativa saltem per longum tempus. Unde absque eorum culpa non dantur, saltem diu, athei positivi nec negativi.

2. Neque est per se nota quoad nos nec ullo modo per revelationem divinam necessario cognoscenda; cognosci autem potest demonstratione a posteriori seu per ea quae facta sunt.

3. Deus est simplex omnino, omniperfectus, immo simpliciter in perfectione infinitus dicendus.

4. Deus est immensus, omnino immutabilis atque strictissime aeternus.

5. Natura divina essentialiter unica est; unde polytheismus essentialiter repugnat.

6. Deus ab intellectu creato solum supernaturaliter potest intuitive videri.

7. Comprehendi autem ne supernaturaliter quidem ab ulla creata intelligentia potest.

8. Deus certo ac distincte cognoscit: a) possibilia omnia in se ipso et in se ipsis: b) futura absoluta libera in decretis positis sub directione scientae conditionatorum et in se ipsis: c) conditionata autem libera non in decretis subiective absolutis et obiective conditionatis sed in se ipsis ante et independenter ab omni decreto absolute actuali.

9. Admitti debet scientia media directa, qua etiam salutaria conditionata voluntati creatae libera certo atque infallibiliter cognoscit Deus, non quidem in suis decretis intrinsece efficacibus, sed in se ipsis.

10. Haec autem scientia media necessaria est ad decreta divina absoluta provide ac sapienter formanda, atque ad conciliandam libertatem cum gratiae efficacia et cum absoluta praedefinitionis et praedestinationis certitudine.

*11. Scientia qua Deus operatur ad extra non est scientia visionis sed simplicis intelligentiae ac media.

12. Deus voluntate antecedente vera ac propria, seria et sincera vult salvos fieri non solum praedestinatos, sed etiam omnes prorsus adultos.

13. Eadem voluntate vult etiam salutem omnium omnino infantium, dependenter non quidem a causis necessariis, ut videtur, sed semper a causis liberis.

14. Datur in Deo potentia activa intensive et extensive infinita, qua absolute plura et meliora sine termino facere potest quam quae fecit aut facere iam decrevit.

*15. Admittenda est aliqua praedefinitio actuum salutarium, quae probabilius non formalis, sed virtualis est dicenda, per scientiam mediam omnino regulata.

16. Datur ab aeterno praedestinatio vera in Deo, specialem benevolentiam erga praedestinatos includens, ad omnes salvandos se extendens, congrua libertati, certa in se et immutabilis, nobis autem incerta.

*17. Haec autem praedestinatio formalis efficax et absoluta ad gloriam ut coronam in praesenti providentia intenditur ex praevisis meritis gratiae absolute futuris.

18. Deus nec ante quodvis peccatum praevisum, nec post originale ut praecise contractum, aliquem positive aut negative ullo modo reprobat; sed parvulos ob peccatum originale, adultos autem ob actuale aut originale usque ad mortem perseverare praevisum.

19. Mysterium Trinitatis non modo temporibus Arii ac postea, sed tribus primis saeculis etiam a Patribus Antenicaenis creditum ac orthodoxe enuntiatum est.

20. Tres sunt in divinis personae, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, realiter secundum hypostasim distinctae, quae divinam essentiam numerice eamdem vere ac plene communicant.

*21. Principium quo proximum divinarum processionum non est natura qua foecunda, nec proprietates personales, sed intellectus et voluntas essentiales, connotantes in obliquo relationes personarum producentium proprias.

22. Processio Verbi eaque sola est vera generatio; procedit autem Verbum per se ex cognitione tum essentiae divinae, attributorum ac trium personarum, tum etian possibilium.

23. Spiritus Sanctus procedit a Patre et a Filio tanquam ab uno principio.

*24. Personae divinae constituuntur proprietatibus relativis formaliter secundum esse ad acceptis, non autem originibus.

25. Mitti missione vera et propria non nisi Filio respectu Patris, et Spiritui Sancto respectu Patris et Filii convenit; haec autem missio modo sensibili olim facta est, invisibili autem quotidie in Ecclesia peragitur.

De Deo Creante et Elevante

26. Praeter Deum et mundum sensibilem exsistunt angeli, substantiae scilicet intelligentes, Deo inferiores et homine praestantiores. Porro angeli omnes sunt spiritus puri, a Deo conditi ex nihilo ac naturaliter immortales.

*27. Angeli omnes in primo creationis momento nec visione intuitiva, nec beatitudine naturali perfecta gaudebant; fuerunt autem in statu gratiae sanctificantis.

28. Daemones non natura, sed voluntate mali sunt, quia scilicet per peccatum superbiae e statu iustitiae ceciderunt.

29. Angeli boni singulis hominibus ad regimen et custodiam destinantur; e contra officium praecipuum daemonum in hominibus tentandis consistit, pro data tamen illis a Deo potestate.

30. Mundi materia a Deo immediate ex nihilo facta fuit, et quidem libere et non ab aeterno.

31. Praeterea Deus res omnes a se creatas positive et directe conservat, easque modo singulis proprio providentia sua gubernat.

32. Mundi opificium a Moyse initio Geneseos descriptum triplici opere continetur, scilicet creatione, distinctione et ornatu; haec autem omnia non uno temporis momento, sed sex periodis, quae dicuntur dies, facta esse videntur.

*33. Ex omnibus systematibus hucusque inventis ad dies genesiacos explicandos, illud praeferendum videtur quod dicitur periodismus moderatus.

34. Adam et Eva a Deo immediate formali sunt; et quidem materia proxima, ex qua corpus Adami formatum est, non fuit ullus organismus vivens, sed limus terrae; corpus autem Evae ex corpore Adami a Deo effectum est. Porro universum genus humanum ex Adam et Eva originem traxit.

35. Homo ante primum peccatum gratiam sanctificantem a Deo accepit, et quidem probabilius a primo creationis suae momento; auctus fuit etiam donis integritatis, immortalitatis, immunitatis a miseriis huius vitae, necnon praeclara scientia ab omni errore libera.

36. Gratia sanctificans protoparentibus concessa intrinsece supernaturalis dicenda est. Etiam reliqua dona illius status erant ex se indebita naturae innocenti seu praeternaturalia.

37. Potuisset Deus, salvis divinis attributis, naturam humanam condere absque ullo dono supernaturali, non quidem per modum poenae, sed ex mera conditione naturali. Unde status naturae purae, etsi nunquam exstiterit, possibilis dicendus est, etiam de potentia ordinata.

38. Peccatum Adami de ligno vetito comedentis non ipsi sofi nocuit, sed in omnes homines ex eo naturaliter descendentes derivatum est, qui omnes in eo vere peccaverunt.

*39. Peccati originalis essentia nequit reponi in substantiali animae corruptione, neque ullo modo consistit proprie, vel materialiter tantum, in concupiscentia aut eius reatu, nec in qualitate aliqua morbida, nec denique in externa imputatione peccati Adami.

40. Peccatum originale nihil est aliud quam status aversionis a Deo fine supernaturali per transgressionem Adami inductus; haec autem aversio videtur stare de facto (saltem partialiter), in voluntaria abiectione vel privatione gratiae sanctificantis.

De Novissimis

41. Quotquot in Adam peccaverunt, debito mortis subiacent et de facto morientur, nisi fiat exceptio; valde tamen probabile est, iustos in fine mundi superstites non esse morituros, sed absque morte immutandos esse. Porro mors singulis hominibus unica tantum accidit de lege ordinaria.

*42. In obitu uniuscuiusque, anima e corpore soluta mox Dei iudicium subit, quo iudicis supremi sententia eidem intimatur, quae statim exsecutioni mandatur.

43. Exsistit infernus seu status animarum in peccato mortali decedentium, quae poenis damni et sensus a Deo inflictis torquentur; damnatorum poenae propter peccata gravia non remissa quoad culpam aeternae sunt et nunquam finientur.

44. Poenae infernales acerbiores sunt poenis huius vitae, et proportionatae peccatis reproborum; in specie autem ignis inferni non metaphoricus aut spiritualis, sed verus et corporeus est.

45. Datur purgatorium seu status in quo animae iustae nondum perfecte purgatae pro peccatis suis satispatiuntur. Huiusmodi animae suffragiis vivorum iuvari possunt ad remissionem totalem vel partialem poenarum temporalium.

46. Iusti in caelo Deum unum et trinum intuitive vident et ex hac visione sunt radicaliter saltem beati, diverso tamen gradu pro diversitate meritorum.

47. Obiectum beatitudinis substantialis solus Deus est, et quidem secundum totum quod formaliter in se habet, non autem secundum speciale aliquod attributum tantum.

48. Formalis beatitudo physice et adaequate inspecta complectitur de facto actus visionis intuitivae, amoris beatifici et gaudii de Deo possesso; formaliter autem ac metaphysice consistere videtur primario in visione intuitiva et secundario in amore fruitionis.

*49. In fine mundi resurgent omnes mortui cum iisdem corporibus quae aliquando gestarunt; ad hanc autem corporis identitatem non sufficit identitas animae humanae.

50. Millenarismus, etiam spiritualis, ac sabbatismus abbatis Ioachim admitti nequit. Post generalem quippe mortuorum resurrectionem futurum est statim iudicium universale.