Universidad Pontificia de Comillas Programas de 1925

←  Theses Theologiae Fundamentalis ad annuum specimen
I curriculi Facultatis Theologiae
→ 

De Introductione in S. Scripturam

44. Libri omnes S. Scripturae sunt canonici, et, Spiritu Sancto inspirante conscripti, Deum habent auctorem.

45. Non autem sunt canonici et inspirati, ideo quod sola humana industria concinnati, Ecclesiae deinde auctoritate sint approbati; nec ideo dumtaxat quod revelationem sine errore contineant.

46. Sed inspiratio explicanda est per supernaturalem illustrationem intellectus, et motionem voluntatis, et assistentiam hagiographo praestitam ad scribenda ea omnia et sola, quae Deus ab ipso scribi vult.

47. Haec vero inspiratio se extendit ad omnes et singulas Scripturae sententias quae proinde infallibiliter verae sunt: attamen efficaciter non probatur extendi etiam ad singula verba.

48. Cum qua doctrina male cohaerent opiniones illae de historicis apparentiis et citationibus implicitis; de mythis quoque ac legendis in S. Scriptura contentis.

49. Criterium inspirationis certum nonnisi testimonio divino habetur, quod nobis conservatum est, quoad protocanonicos V. T. in N. T.; quoad hos et reliquos libros sacros, sola traditione.

50. Decretum Tridentium de Vulgatae authentia, neque negat authentiam textus originalis aut antiquarum versionum, nec Vulgatam declarat textui autographo summo gradu conformem; sed authenticam declarat ita, ut negative ex illa nulla falsa doctrina fidei vel morum possit legitime deduci; positive quatenus ea quae ad substantiam verbi divini pertinent, fideliter exprimat.

51. Praeter sensum litteralem, et quidem unicum, qui in omni Scripturae enuntiatione adest, admittendus est quandoque sensus typicus, ex quo non minus quam ex litterali valida argumenta peti possunt.

52. In rebus fidei et morum, ille sensus Scripturae semper retinendus est quem tenet Ecclesia, vel communis Patrum consensus, vel quem exigit analogia fidei.

53. Quatuor evangelia sunt authentica, substantialiter integra, fide dignissima. Quaestio synoptica, eiusque diversae solutiones exponantur.


La phi simboliza la filosofía de tradición helénica, la ñ la lengua española Proyecto filosofía en español
© 2003 www.filosofia.org
Universidad Pontificia de Comillas
Programas de 1925
Filosofía & Administración