| Universidad Pontificia de Comillas | Programas de 1925 |
| ← | Theses Theologiae Fundamentalis ad annuum specimen I curriculi Facultatis Theologiae |
→ |
|
De Divina Traditione 40. Exstant nonnulla dogmata Ecclesiae concredita, quae in sacris litteris non continentur; quare depositum fidei coalescit ex «libris scriptis et sine scripto traditionibus». C. Trid. 41. Quod divinum depositum inde ab Apostolis non amplius augetur, sed infallibili Ecclesiae magisterio magis ac magis exponitur et declaratur. Sunt ergo intrinsece inmutabilia fidei dogmata. 42. Patrum unanimis consensus de re fidem vel mores spectante, divinae traditionis indubium argumentum est. 43. Idem dicimus de doctrina, quam Theologi unanimi et firma sententia tanquam ad fidem pertinentem proponunt. A sententia vero, quara velut theologice veram propugnant, sine temeritate recedere non licet. |
| Proyecto filosofía en español © 2003 www.filosofia.org |
Universidad Pontificia de Comillas Programas de 1925 |
Filosofía & Administración | |