Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses Theologiae Fundamentalis ad annuum specimen | curriculi Facultatis Theologiae

De Religiones revelata


1. Cum revelatio intrinsice possibilis sit, veritates religiosae et morales naturalis ordinis a Deo revelari possunt.

2. Repugnantiam mysteriorum humana ratio demonstrare nequit; quod si dentur in Deo mysteria pariter cognosci possunt ope revelationis.

3. Revelatio non modo utilis sed moraliter necessaria dicenda est “ut ea qua in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt... ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint”. C. Vat.

4. Item revelatio mysteriorum utilissima est pronuntianda.

5. Tenentur homines in revelationem inquirere, quae omnibus proponatur; eamque sufficienter propositam amplecti.

6. Ut autem revelata doctrina credi possit requiritur et sufficit notitia moraliter certa de illius exsistentia.

7. Multa exstant criteria ad revelationem cognoscibilem reddendam, maxime vero miracula et vaticinia.

8. In demostratione revelatae religionis evolvenda methodus philosophico-historica usurpanda est.

9. Supernaturalis revelatio est factum historicum; id quod splendidis Christi miraculis clarissime ostenditur:

10. Item ipsius Christi Domini vaticiniis eventu impletis:

11. Maxime vero dominicae resurrectionis miraculo simul et prophetia.

12. Vaticina messiana id ipsum commonstrant, scilicet:

a) Messias in V. T. praenuntiatur filius Abraham (Gen. XXII, 16-18), filius David (Is. XI, 1-10), in Bethleem (Mich. V, 1 sqq.) nasciturus:

b) Rex aeternus omnium gentium, spiritualis tamen, humilis, mitis (Ps. II; LXXI; Is. IX, 1-7; Zach. IX, 9, 10), propheta-legistator multa miracula patraturus (Deut. XVIII, 15-19; Is. XLII, 1-9; XLIX, 1-12; XXXV), sacerdos secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX):

c) Antonomastice Dominus (Mal. III, 1-4), Filius Dei, verus Deus (Ps. II; Is. IX, 1-7):

d) Item filius hominis (Dan. VII) et servus Iahve ingentia mala passurus et mortem turpissimam (Is. LII, 13-LIII, 12; Ps. XXI).

e) Praedicitur pariter in V. T. resurrectio Messiae (Ps. XV, necnon messianicum regnum spirituale, universale, perpetuum (supra ad b; Is. II, 1-4; Dan. II, 31-45).

f) Messias iampridem advenisse ex iacobaeo vaticinio ostenditur (Gen. XLIX, 10), item ex Dan. IX, 24-27; ex Agg. II, 1-10; demum ex Mal. III, 1-4.

g) Praedicta de futuro Messia eiusque regno vaticinia in Iesu Christo et in Ecclesia adamussim implentur; quapropter Iesus Christus verus Dei legatus et Filius exsistit “heri, hodie et in saecula”, atque Ecclesia, divina pariter institutio omnibus gentibus destinata dicenda est.

13. Humana Christi Domini auctoritas et ipsius vita sanctissima christianam revelationem apprime confirmant.

14. Id ipsum evincit celerrima doctrinae christianae propagatio, totius mundi ope christianismi renovatio, demum tot martyrura mira prorsus et vere stupenda constantia.

15. Revelatio primaeva divina erat, et veritates fundamentales de Deo, de homine et de mundo complectebatur. Mosaica revelatio et ipsa divina fuit, continebatque moralia, caeremonialia, iudicialia praecepta, atque a Messia aliquando abroganda erat.