Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses ad Doctoris lauream in Philosophia promerendam

Ex Ethica et Iure Naturae


54. Finis ultimus internus, a Deo intra ordinem naturalem homini praestitutus, in eiusdem perfecta naturali beatitudine consistit.

55. Deus est obiectum beatitudinis humanae necessarium et per se sufficiens.

56. Manifestum est dari quasdam actiones, quae per se sunt honestae vel inhonestae, non vero ab extrinseco dumtaxat praecepto seu prohibitione.

*57. Norma proxima bonitatis et malitiae moralis pro homine est eiusdem natura rationalis qua talis; norma vero ultima est ipsa essentia divina.

58. Actus humanus, non ideo praecise quia ad finem ultimum confert, honestus est.

59. Rationalismus moralis kantianus, moralitatem a Deo divellens et in autonomia absoluta voluntatis humanae illam fundans, reprobandus est.

60. Exsistit in Deo lex aeterna, cuius gubernationi omnia creata subduntur.

61. Exsistit in homine lex divina naturalis, quae merito definitur a S. Agustino: Ipsius legis aeternae in mentibus humanis facta transcriptio.

62. Admittendum est ius naturale independenter a qualibet lege positiva validum. Ordo iuridicus est pars universi ordinis moralis.

63. Homo lege naturali ad Dei cultum, tum internum, tum externum obligatur.

*64. Socialismi marxiani systema circa proprietatem et distributionem bonorum materialium falsis innititur fundamentis, in se impossibile est et religioni omnino contrarium.

65. Non tantum democratia socialis Caroli Marx, sed etiam socialismus agrarius et Status improbari debent.

66. Ius propietatis etiam stabilis ad legem naturalem pertinet.

*67. Societas civilis non est homini arbitraria iuxta absurdam Rousseau theoriam contractus socialis, sed naturalis. Eiusdem autem causa efficiens proxima est tantum familiarum consensus.

68. Societas civilis est compositum non mechanicum, sed organicum, cuius materia sunt familiae, communitates locales et classes sociales autonomia praeditae.

69. Auctoritas politica, in se ipsa considerata, a solo Deo originem habet. Proinde systema rousseauvianum de maiestate populari maxime absurdum est.

*70. Retinenda est sententia antiquitatis christianae, a S. Thoma propugnata, asserens in exoriente societate civili auctoritatis subiectum primigenium esse semper communitatem, a qua potestas generatim alicui personae physicae vel morali, a populo diversae, conferatur.

71. Civitatis finis non est sola custodia ordinis iuridici, ad efficiendam libertatis aequalis harmoniam neccessarii.

72. Civitatis finis non est bonum publicum consideratum ut finis in se, prout asserunt Staluslatriae sectatores.

*73. Civitatis finis in prosperitate publica et temporali, ultimo civium fini subordinata, consistit.

*74. Monarchia, per repraesentationem classium apte temperata, in abstracto est forma regiminis caeteris omnibus praeferenda. In concreto autem illa regiminis forma est optima, quae et legitima est, et melius aptatur nationis indoli, culturae et moribus.

*75. Systema vero parlamentarium, prout a liberalismo intellegitur, est moraliter malum; in se autem consideratum, etsi non iniustum, tamen valde imperfectum est.

*76. Monopolium docens, coactio scholaris et schola laica tanquam magnae iniustitiae Status moderni sunt habenda.

77. Atheismus Status et separatio inter Civitatem et Ecclesiam reici debent. Concordia iuridica inter utramque societatem in eo sita est, ut in rebus mere civilibus suprema potestas pertineat ad Statum, in rebus vero religiosis et mixtis ad Ecclesiam.