Universidad Pontificia de Comillas Programas de 1925

←  Theses ad Doctoris lauream in Philosophia promerendam → 

Ex Psychologia

27. Inest homini, non brutis, altior quaedam facultas cognoscitiva, ab omni sensu realiter et specifice distincta, atque naturalis, videlicet intellectus.

28. Hic, licet in hac vita a potentiis materialibus extrinsece pendeat, est tamen spiritualis.

29. Omnis potentia cognitiva hominis eget ad cognoscendum concursu obiecti et quidem causali et mediato.

30. In origine autem idearum explicanda systema scholasticum est omnino tenendum.

*31. Homo in multis actibus vera gaudet libertate indifferentiae.

32. Agnoscenda est in nobis realitas substantialis et permanens, corpori contradistincta, quae sit radix atque subiectum phaenomenorum intellectualium.

*33. Haec anima rationalis est omnino simplex, spiritualis et immortalis.

34. Non emanat e divina substantia, neve a parentibus generatur; sed creatur a Deo.

35. Corpori unitur in unan naturam, substantiam atque personam, tamquam eiusdem corporis forma substantialis in sensu scholastico.


La phi simboliza la filosofía de tradición helénica, la ñ la lengua española Proyecto filosofía en español
© 2003 www.filosofia.org
Universidad Pontificia de Comillas
Programas de 1925
Filosofía & Administración