Universidad Pontificia de Comillas Programas de 1925

←  Theses ad Doctoris lauream in Philosophia promerendam → 

Ex Cosmologia

15. Repugnantia separandi quantitatem a substantia corporea ostendi non potest; effectus vero formalis primarius quantitatis in exigentia proxima extensionis actualis probabilius reponi debet.

16. Praeter motum localem admittendae sunt in corporibus vis locomotiva aliaeque virtutes operativae.

*17. Existunt leges naturae stricta necessitate praeditae; quae tamen necessitas hypothetica est. Unde miracula sunt possibilia, et saepe cum certitudine a nobis dignosci possunt.

18. Admissa theoria atomica, docemus: tum energismum et quemvis proprie dictum, dynamismum, tum atomismum mechanicum, reiciendos.

*19. hylemorphismum vero amplectendum esse quatenus ait: –a) dari plura corpora simplicia specifice diversa, –b) in synthesi atque analysi compositorum mutationes substantiales intercedere, –c) moleculas anorganicorum suis quoque constare formis substantialibus, –d) licet non aeque probabiliter, materia prima stricte sumpta.

*20. Plantae principium vitale a materia essentialiter diversura habent.

21. Hoc porro principium est in singulis plantis unum, forma substantialis corporis plantae, materiale et divisibile.

*22. Deus ita est causa mundi, ut initio materiam ex nihilo creaverit, et insuper ordinis mundi, saltem ut causa ultima, sapientissimus auctor sit.

*23. In rebus naturalibus admittenda est activitas finalis.

24. Monismus in se spectatus multis modis cum ratione pugnat, et religioni ac moralitati perniciem infert.

25. Primi organismi non sunt orti per generationem spontaneam, sed Deus immediatus eorum auctor est.

*26. Ad diversitatem specierum explicandam evolutio monophyletica et oligophyletica pariter repundiandae sunt; poliphyletica, intra ambitum graduum systematicorum, inferiorum, admittenda vídetur.


La phi simboliza la filosofía de tradición helénica, la ñ la lengua española Proyecto filosofía en español
© 2003 www.filosofia.org
Universidad Pontificia de Comillas
Programas de 1925
Filosofía & Administración