Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses ad prolytae gradum in Facultate Philosophica promerendum

Ex Psychologia


21. Sensatio, utpote vera cognitio, est supramaterialis; fit a composito et in composito recipitur.

22. Pollent bruta, secus ac plantae, vera facultate sentiendi, tum externa tum etiam interna.

23. Gaudent quoque bruta appetitu sensitivo, qui recte in concupiscibilem et irascibilem dividitur; sed carent intellectu.

24. Inest homini potentia cognoscitiva ab omni sensu realiter et specifice distincta, ac naturalis, quae recte dicitur intellectus.

25. Hic, licet in hac vita a potentiis materialibus extrinsece dependeat, est tamen spiritualis.

26. Cognitio non est dos animae perennis, multoque minus eius essentia; sed est fluxa qualitas vitalis, obiectique similitudo intentionalis.

27. Species expressa non est medium ex quo obiecta mediate cognoscantur.

28. Omnis potentia cognitiva hominis eget ad cognoscendum concursu obiecti, et quidem causali atque mediato.

29. Species intelligibiles impressae non sunt innatae; sed, si primariae sint, fiunt ad intellectu agente una cum phantasmate, ceu causa instrumentali.

30. In origine idearum explicanda, tum ontologismus generatim inspectus tum traditionalismus reiciendi sunt; systema vero scholasticum omnino tenendum.

31. Est in homine appetitus rationalis a sensitivo realiter distinctus atque spiritualis; cuius obiectum adaequatum est bonum praecognitum, et quidem ut bonum appetentis.

32. Hominem in multis actibus vera indifferentiae libertate gaudere: –a) ex invincibili persuasione libertatis, –b) ex rationibus ethicis atque –c) ex praevio iudicio indifferenti certo demonstratur.

33. Libertas non est habitus, sed dos naturalis, non intellectus sed voluntatis.

34. Agnoscenda est in homine realitas subtantialis et permanens, a corpore distincta, quae sit radix atque subiectum phaenomenorum intellectualium.

35. Anima rationalis est unica in homine anima.

36. Est simplex, omnino spiritualis est natura sua inmortalis.

37. Non emanat e divina substantia, neve a parentibus generatur, sed creatur a Deo.

38. Errant in unione animae et corporis declaranda: tum occasionalismus psychologicus, tum parallelismus psychophysicus, tum ipse interactionismus.

39. Anima enim unitur corpori in unam naturam, substantiam atque personam, tanquam eiusdem corporis forma substantialis in sensu scholastico.

40. Secundum suam essentiam totum quidem corpus occupat, non vero secundum totam suam virtutem.