Filosofía en español 
Filosofía en español

< Universidad Pontificia de Comillas >

Programas de las Facultades Superiores en 1925

Theses ad prolytae gradum in Facultate Philosophica promerendum

Ex Cosmologia


1. Repugnantia separandi quantitatem a substantia corporea ostendi non potest; attenta vero theologica doctrina de sacramento eucharistiae, eadem quantitas probatur esse accidens absolutum a substantia realiter distinctum.

2. Effectus formalis primarius quantitatis in exigentia proxima extensionis actualis probabilius reponi debet.

3. Corpora, saltem spectatis ultimis particulis, continua sunt.

4. Impossibilitas tum compenetrationis, tum replicationis circumscriptivae corporum, ostendi non potest.

5. Spatium est extensio concepta ut receptaculum corporum. Idcirco est ens rationis cum fundamento in re.

6. Praeter motum localem admittendae sunt in corporibus vis locomotiva aliaeque virtutes operativae.

7. Exsistunt leges naturae stricta necessitate praeditae; quae tamen necessitas non absoluta, sed tantum hypothetica est.

8. Miracula sunt possibilia, et saepe cum certitudine a nobis dignosci possunt.

9. Admissa theoria atomica, docemus: tum energismum et quemvis proprie dictum dynamismum, tum atomismum mechanicum, reiciendos;

10. hylemorphismum vero amplectendum esse quatenus ait: –a) dari corpora tum simplicia tum composita specifice diversa, –b) in synthesi atque analysi compositorum mutationes substantiales intercedere, –c) in viventibus corporeis animam esse veram formam substantialem, –d) moleculas anorganicorum suis quoque constare formis substantialibus, –e) licet non aeque probabiliter, materia prima stricte sumpta.

11. Plantae principium vitale a materia essentialiter diversum habent.

12. Hoc porro principium est in singulis plantis unum, forma substantialis corporis plantae, a materia in esse pendens, et divisibile.

13. Hinc vita in eo consistit quod aliquid immanenter agat sive se ipsum moveat.

14. Deus ita est causa mundi, ut initio materiam ex nihilo creaverit, et insuper ordinis mundi, saltem ut causa ultima, sapientissimus auctor sit.

15. In rebus naturalibus, in organismis praesertim, admittenda est activitas finalis.

16. Secundum leges physicas mundus aliquando finem habebit; unde in tempore incepit.

17. Monismus in se spectatus multis modis cum ratione pugnat, et religioni ac moralitati perniciem infert.

18. Primi organismi non sunt orti per generationem spontaneam, sed Deus immediatus eorum auctor est.

19. Ad diversitatem specierum explicandam evolutio monophyletica et oligophyletica pariter repudiandae sunt; polyphyletica, intra ambitum graduum systematicorum inferiorum, admittenda videtur.

20. Quae tamen evolutio moderata, non per solam selectionem naturalem sive darwinismum, qui reiciendus est; sed per alias causas et quidem potiores explicanda videtur.